Latin (The Vulgate)
1. Erat autem terra labii unius, et sermonum eorundem.
2. Cumque profiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar,
et habitaverunt in eo.
3. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciemus lateres, et coquamus
eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento;
4. et dixerunt: Venite. faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen
pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamus in
universas terras.
5. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant
filii Adam,
6. et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque
hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
7. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non
audiat unusquisque vocem proximi sui.
8. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et
cessaverunt aedificare civitatem.
9. Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium
universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum
regionum.
Submitted by Ray Brown.
|